LINGONES vulgo LANGRES

LINGONES vulgo LANGRES
LINGONES, vulgo LANGRES
urbs antiquissima, munita et ampla Campaniae, ad fontes matronae, in colle, cuius Ep. est Dux et Par Franciae, tertia ponitur in vett. Notit. inter prov. Lugd. primae civitates A Vandalis expugnata, refecta est a Geilone Antistite, circa A. C. 887. ob persecutionem Normannorum: qui primus quoque initia magnitudinis Episcoporum Lingonensium posuit, apud Car. Calvum gratiâ valens. Apud Gruter. legitur inscriptio D. M. Moderato Liberto coloniae Lingonum, quae si vera est, deducta fuit haec colonia demum post M. Antonini Principatum. Cl. enim Ptol. eius non meminit. Distat 6. leuc. a conf. Com. Burgundiae, uti et Ducatus, 22. a Trecis in Ort. 17. a Divione in Bor. 20. a Vesontione in Caec. Proprie tamen Lingones pop. urbs Andemantunum olim dicta. 40. fere mill. a Vogeso monte in Occ. Hîc Alamanni bis victi, a Constantino Aug. caesique ad 60000. Vide quoquo Lingonae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAMPANIA — I. CAMPANIA provinc. Galliae erampla, continens agrum Retelensem, Remensem et Bassiniacum, partemque Briae tractus. Habet a Septentrione Belgium, ab Ortu Lotharingiam, ob Occasu Insulam Franciae, a Meridie Burgundiam. Eius caput Trecae. Irrigatur …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”